SALAMIS vel SALAMIN

SALAMIS vel SALAMIN
SALAMIS, vel SALAMIN
hodie Coluri, teste Sophianô, insula sinus Saronici, inter Peloponnesum et Atticam, Aeginae proxima. Dionysius v. 511.
Πρόςθε δὲ Σουνιάδος κορυφῆς, ἐφύπερθεν Α᾿βάντων
Φαίνονται Σαλαμίς τε καὶ Αἰγίνης πτολιέθρον.
Olim Cychria, et Sciras, et Pityussa dicta, teste Strabone. Item Ophis, ut Eustath. refert. Draconis insulam a Lycophrone appellari scribit eius Commentator, quod eam primo draco fera occupârit. Salaminam eam Hyginus vocat Fab. 14. et dicit ab Apollonio Atthida nominari. Nobis (inquit Bochartus) insula Salamin est insula τῶ ὀφιοδήκτων. Arabice enim salam, de serpente est mordere. Interpretatio nominis ex historia pater. Cychreus, vel Cenchreus, dum in ea insula regnaret, ἀπέκτεινεν ὄφιν ὑπερφυῆ τὸ μέγεθος λυμαινό μενον τοὺς ἐτχωρίους. Ita Diodorus l. 4. Et de eodem Apoilodorus l. 4. Κτείνας δὲ ὄφιν οὗτος ἀδικοῦντα τὴν νῆσον, ἧς αὐτὸς ἐβασίλευε. Inde Salamin, a Lycophrone appellatur νῆσος δράκοντος. Ubi Scholiastes: Τὴ Σαλαμῖνα πρώην δράκων κατεῖχεν. Et paulo post: Κυχρεὺς δ᾿ ὁ Ποσειδῶνος καὶ Σαλαμῖνος ις̔῾ὸς, ὥς φησιν Εὐφορίων ἀνεῖλε τὸν δράκοντα, καὶ τὴν Σαλαμῖνος βασιλείαν κατέχεν. Et rursum: Ο῎φις πότε ἐλυμαίνετο τὴν Σαλαμῖνα, καὶ ἀοίκητον αὐτὴν ἐποίει, ὃν ὁ Κυχρεύς ἀνεῖλεν, ὅθεν καὶ Α᾿νάξιφος ἐκλήθη. Nullô sensu; sed legendum ἄναξ Ο῎φις, i. e. Serpens dictus est. Quod ipsum agnoscit Steph. quamvis alio transferat, cum de Cychreo scribit in Κυχρεῖος πάγος. Ο῎φις ἐπεκλήθη διὰ τὴν τραχύτητα τῶ τρόπων. Eustathius itidem, nisi quod Cychrei cognomen Ophis ibi ridicule refertur ad τραχύτητα τόπου; sed scribendum τρόπων. Eodem pertinet, quod legitur in Pausaniae Atticis, Atheniensibus in Medos navali pugnâ circa Salaminem decertaturis, δράκοντα εν ταῖς ναυσὶ φανῆναι, et Apollinem de ea re consultum respondisse, Κυχρέαεἶναι τὸν Η῾ρώα. Quin iuxta Steph. et Eustathium Salaminis vastator serpens non alius fuit, quam ipse Cychreus, quem ab Eurylocho inde pulsum, Cereris aedituum volunt Eleusine egisse. Et in Hesiodo apud Strabonem serpens a Cychreo educatus, in insulanorum perniciem, ὑπὸ Ευρύκλῳ ( lege Εὐρυλόχῳ) ab Eurylocho pellitur. Denique in Etymologo Asopus e Boeotia Salaminem profectus regem Ο῎φιν interfecit, et pro eo regnavit. Hîc classis Persarum sub Xerxe rege a Graecis dissipata, teste Melâ l. 2. c. 7. In ea Telamon Aiacis ac Teucri pater regnâsse fertur. Aiax ipse apud Homerum Il. η. v. 198.
------ Οὐδὲ γὰρ οὕτω
Ε῎λπομαι εν Σαλαμῖνι γενέςθαι τε τραφέμεν τε.
Horat. l. 1. Carm. Od. 7. v. 21.
------ Teucer Salamina patremque
Cum fugeret. ------ ------
Hinc Salaminius et Salaminiacus. Horat. l. 1. Carm. Od. 15. v. 23.
Urgent impavidi te Salaminius
Teucerque, et Sthenelus sciens
Pugnae.
Lucanus l. 5. v. 109.
Ut Salaminiacum meminit mare. ------
Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”